CALYPTRA

CALYPTRA
CALYPTRA
genus mitrae, Isidor. in Glossis: genus vestimenti, quô caput feminae operiebant, Festus l. 3. Etiam Hesychii glossae, καλύπτρυν interpretantur κεφαλῆς κάλυμμα, capitis operimentum. Aliter Flameum dicta est, rubri coloris: unde Interpres vetus Iuvenalis Sat. 2. vestem hanc pudori similem, eamque propter pudorem gestatam fuisse, docet. Tali veste Priamum a sorore e captivitate liberatum esse refert Lycophron: Captô enim Iliô, Laomedonteque sagittis confixo, cum Telamoni ab Hercule, ob rem praeclare gestam, Hesione donata esset, potestatem Hesionae fecit Hercules, quem veller potissimum captivorum abducendi: quae cum Podarcem fratrem elegisset, herculesque in servitutem redigendum esse dictitaret, demptô de capite flammeô auteô eum redemit; a quo tempore non Poearces amplius, sed Priamus, παρὰ τὸ πρίαςθ αι vocitatus est. Verba Lycophronis in Cassandra haec sunt:
Ο῾ πρὸς καλύπτρης τῆς ὁμαίμονος τάλας
Ω᾿νητὸς αἰθαλωτὸν ἐς πάτραν μολών
Τὸ πρίν δ᾿ ἀμυδρὸν οὔνομ᾿ αἰςτώσας σκότῳ.
Sororis olim luteâ calanticâ
Redemptus, ustam cum rediret patriam,
Vetus tenebris, nomen obruens suum.
Nomen habet a Graeco καλύπτω, velo, tego, operio. Anselmo Solerio Calyptra, proprie erat, Reginarum tegmen: unde, apud Lucianum, Aetio pictor, Alexandri et Roxanes nuptias repraesentans, in tabula, expressit Alexandrum Reginae calyptram detrahentem, et Plato in Alcibiade meminit agri in Perside, cui nomen erat Reginae calyptra, quod agri illius proventus Reginae in Calyptrae sumptus essent attributi: sicuti pendi solitam Reginae Lusitaniae, nomine soccorum, certam pensionem, Acta Xaverii produnt; ut de Zonario Reginarum veterum Galliae nil dicam. Similia ex Tullio Verrinâ 5. Athenaeo ac Diodoro, notat Brissonius de Regno Persar. l. 1. Hinc Aristides Smyrnam, terrae motu et ruinis deformatam, commendat Imperatoribus, ἐίτε ὡς κάλυπτραν βασιλίδων, ἐιτε ὡς βασιλέων ἀνάδημα, sive ut calyptram Reginarum, sive ut regiam fasciam. Uxor quoque Tiridatis, cum Romam una cum marito proficisceretur, κράνος χρυσοῦν, ne patrios transgredi mores videretur, legitur gestâsse, apud Xiphilinum Ner. Idem κεκρύφαλον, pro κρυπτοκέφαλον. Faciem autem quô tegetent Reginae, καρακαλύπτρα; ad quem eundem usum, velum Penelopes κρήδεμνον Homerus vocat Il π. v. 100. Il χ. v. 470. etc. Vide Pollucem quoque l. 7. c. 30. Athenaeum l. 4. Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 20. et Dausqueium ad Orat. Basilii Seleuc. de Adamo. Cum Regillo, quod Reginas operiret, nomen adepto, eandem facit Isidorus Origin. l. 19. c. 15. Siocut cum Caliendro Hadr. Turnebus; sed aliud tegminis genus fuisse Caliendrum, diximus supra in hac voce. Vide Anselm. Solerium de Pileo sect. 6. Diadematis genus, ab eo, quod Venetus Dux gestat, non dissimile esse, habes apud Car. Macrum in Hierolex. qui illud sic describit ex Nicephoro Greg. Histor. l. 5. et 7. Calyptram in capite pannô purpurâ et aurô intextô circumdatam gestavit: quatenus sursum vergit et ad pyramidem superficiei funditur; Et Georg. Logotheta in Chron. Constantinop. Iohannes rubra talaria cum pyramide margaritis distincta, in cuius summitate purpureus lapis fulgebat (ea Regum sunt insignia) mox despotiâ dignitate a Rege muneratur: iconemque eius ex aeneis valvis Templi Vaticani depromptam, Lectori exhibet. Vide quoque infra in Camelaucum, it. voce Umbella.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Calyptra — ? Calyptra Calyptra thalictri …   Википедия

  • Calyptra — Ca*lyp tra (k[.a]*l[i^]p tr[.a]), n. [NL., fr. Gr. kaly ptra a covering for the head, fr. kaly ptein to cover.] (Bot.) A little hood or veil, resembling an extinguisher in form and position, covering each of the small flasklike capsules which… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Calyptra — Calyptra, Mooshaube, eine vertrocknete häutige Decke, welche die Mooskapseln (Sporenbehälter), od. bei den Lebermoosen den Stiel des Sporenbehälters unten umgiebt od. völlig einschließt, vgl. Kryptogamen, Moose u. Lebermoose. Daher… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Calyptra — Calyptra, die Mütze der Laubmoose, s. Moose …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Calyptra — Calyptra, 1) ⇒ Wurzelhaube; 2) der Sporenkapsel aufsitzender (haploider) oberer Teil der Archegoniumswand der Laubmoose, der durch das Wachstum des Sporophyten nach Zerreißen des Archegoniums emporgehoben wird …   Deutsch wörterbuch der biologie

  • calyptra — [kə lip′trə] n. [ModL < Gr kalyptra, covering for the head, veil < kalyptein, to conceal, cover: for IE base see CONCEAL] 1. the remains of the female sex organ, or archegonium, of a moss, forming the caplike covering of the spore case 2.… …   English World dictionary

  • Calyptra — In bryophytes, the calyptra is an enlarged archegonia venter that protects the capsule. This cap is lost at maturity. In flowering plants, the calyptra is a covering tissue for stamens and carpels. The name is also used for the capping tissue of… …   Wikipedia

  • calyptra — noun In bryophytes, a thin, hood like tissue that forms from the archegonium and covers the developing sporophyte. (b) sporophyte with foot reduced, the entire sporophyte enveloped by the calyptra, which is ± stipitate at the base …   Wiktionary

  • Calyptra (moth) — Calyptra Calyptra thalictri Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Calyptra canadensis — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”